- FUMUS
- FUMUSan ex furvo, quod nigrum, an ex Graec. θῦμα, θύημα, suffimentum, an ex Hebr. afflavit? flammae index est, e quo non minus futurorum scientiam sibi Vett. fingere studebant, ac ex ipsa flamma; Clarus enim et caelum petens felicitatem, densus et terram repercutiens infortunia portendebat, MS. Exegetes Stat. Theb. l. 4. v. 412. Et ad eundem l. v. 468. Lutatius, Ars aruspicinae haec habet; Ut et thuris motus et crepitus et fumi motus et flexus aruspex inde colligat. Cuiusmodi augurium disertissime describit Ovid. Trist. l. 5. Eleg. 5. De eadem divinationis specie Martian. Capella l. 2.Nam Sabaeorum rapidisQuid vapor edat aris.Fumida quid thuricremisAura paret favillis.Omina vel certa ferantVocibus auguratis.Intrepidis, nec dubitans,Vocibus antevertis.Quam in rem vide plura apud Statii Commentatorem doctissimum Barth. d. l. et supra aliquid in voce Capnomantes, item Extispicina. Sed et in poenam Fumus adhibitus est. Certe Fumi cruciatus memoratur Vulcatio Gallicano in Vita Cassii, Primus id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum, et a summo usque ad imum damnatos ligaret: et ab imo focum apponeret, incensisque aliis alios fumi cruciatu, timore etiam alios, necaret. Sic. Alex. Seu. Turinum quendam, in foro Transitorio ad stipitem illum ligari praecepit, et fumo apposito, quem ex stipulis atque humidis lignis fieri iusserat, necavit, praecone dicente, Fumo punitur, qui vendidit sumum, apud Lamprid. Eiusdem crudelitatis exemplum habes apud Martyrologiorum Scriptores, in passione Felicis Presbyteri, et aliorum B. Martyrum, qui Valentiae Cavarum ἐτελειώθηςαν, alibique in Historiis passim. Fiebat autem fumus ille praecipue ex lignis viridibus, quae humoris plurimum habere cerum est et proin plurimum ex se dant fumi; quo in genere ficum excellere, ideoqueve ad sontes hoc modo necandos saepius eius ligna adhiberi consuevisse, diximus supra. Vide Casaub. ad Vulcatium Gallic. et Salmas. ad Lamprid. Contra pretiosorum odorum fumis delectari Deos suos credebant Gentiles, uti post multos alios docent Arnob. et Lucian. Notum illud ex Hom. Il. a.Μηροὺς δ᾿ ἐξέταμον κατα τε κνίςςῃ ἐκάλυψανEt Stat. Theb. l. 10. v. 55.——— aggestis vigilant altaria flammis.Ad quem locum vide Barth. supra laudatum: uti de more caseos fume siccandi colorandique supra; de gemma a fumo nomen habente, infra in voce Iaspis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.